라틴어 문장 검색

Tum demum magno petet hos Acheloia supplex ab Iove Callirhoe natis infantibus annos neve necem sinat esse diu victoris inultam, Iuppiter his motus privignae dona nurusque praecipiet facietque viros inpubibus annis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 36:8)
Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus, quam tria qui timidus, medio portante catenas, colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit, quam natura prior, saxo per corpus oborto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 7:1)
Exsilio poenam potius gens impia pendat, vel nece, vel siquid medium est mortisque fugaeque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:9)
Myrrha fugit, tenebrisque et caecae munere noctis intercepta neci est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:4)
Sed ne violem vivosque superstes mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis mutataeque mihi vitamque necemque negate.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:10)
- Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum, indignamque necem pretium patietur amoris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:15)
prohibent aditus litusque tuentur Troes, et Hectorea primus fataliter hasta, Protesilae, cadis, commissaque proelia magno stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 10:2)
At non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus effugere necem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 33:5)
Quinque neci Caeneus dederat, Styphelumque Bromumque Antimachumque Elymumque securiferumque Pyraechmen:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 47:1)
Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis, aut nece:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:11)
Mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis non mea mors illi, verum sua vita gemenda est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 42:8)
Postquam non utilis auctor victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum corporeasque dapes avidam demersit in alvum, fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum incaluisse potest maculatum sanguine ferrum (idque satis fuerat), nostrumque petentia letum corpora missa neci salva pietate fatemur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:4)
sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:5)
Fando aliquem Hippolytum vestras puto, contigit aures credulitate patris, sceleratae fraude novercae occubuisse neci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:1)
nescit in inmenso iactari corpora ponto, nescit agi ventis, nescit adesse necem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 223)

SEARCH

MENU NAVIGATION