라틴어 문장 검색

Qua re optimum factu videri per media eius castra palam transire;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장10)
Pecunia veniet ultro, honor offeretur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 6:4)
Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 6:5)
" Referre est ultro, quod debeas, adferre.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 9:4)
Damnavit mixtas paenitentia voluptates et bona semper placitum laudavit et palam fecit felicissimum esse cui felicitate non opus est, potentissimum esse qui se habet in potestate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 34:5)
voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 10:5)
Itaque et hoc ex illa serie rerum cohaerentium excerpam et, si qua erunt eiusmodi, non quaerenti tibi ultro mittam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 3:1)
non expectavit inquisitionem nostram et ultro dedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 10:2)
me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam inpendere iuvet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 31:9)
Hoc peccaui quod non ultro ad patrem accessi;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 19:13)
nos tantum quae palam feceras uidimus, illi etiam quae secreta sunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 3:7)
puta enim patrem alicuius esse tam palam furiosum, ut nihils intellegat:
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 16:3)
fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspiciones et figuras, quam rem non probabat Passienus et aiebat minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 19:4)
obiecit ultro Cimoni quod passus esset uxorem suam adulteram fieri, quod non custodisset, quod expectasset dum superueniret pater, ut spectator calamitatis suae fieret.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 12:4)
lacessere nos ultro non solebas.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 5:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION