라틴어 문장 검색

veteres reminiscitur actus ipse tuens sociumque gregem metuendaque quondam limina, et absumpto pallentem Gnosida filo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권317)
armari populos tamen armaque ferri ipse iubet pallens, mediaeque in sedibus aulae Eumenidas subitas flentemque Menoecea cernit turbidus impositosque rogis gaudere Pelasgos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권331)
rigere et pallere post lavacrum mortuus possum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 4:3)
Qui cum adflictum et pene conlapsum reipuplicae statum uideret, Theodosium Hispanum uirum restituendae reipuplicae necessitate apud Syrmium purpura induit, Orientisque et Thraciae simul praefecit imperio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IX.3)
multis quoque ciuitatibus conlapsis, fames et aerum pestifer odor plura hominum milia iumentorumque deleuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIII. 1:6)
Quibus depositis honorifice atque sociatis, de loco ipso, ubi beati martyris effusus erat sanguis, massam pulueris secum portaturus abstulit, in qua apparebat, cruore seruato, rubuisse martyrum aedem, persecutore pallente.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:9)
Num te carminibus, num te pallentibus herbis Devovit tacito tempore noctis anus?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 89)
ipsum etiam Solem defectum lumine uidit iungere pallentes nubilus annus equos:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 536)
Parcite, pallentes undas quicumque tenetis duraque sortiti tertia regna dei.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 58)
Elysios olim liceat cognoscere campos Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus, cum mea rugosa pallebunt ora senecta et referam pueris tempora prisca senex.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 59)
Effice ne macies pallentes occupet artus, neu notet informis candida membra color, et quodcumque mali est et quidquid triste timemus, in pelagus rapidis euehat amnis aquis.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 103)
eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia, forum medium ferme specu vasto conlapsum in immensam altitudinem dicitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 49:1)
ex Paelignis Poenus flexit iter retroque Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 212:1)
ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia cum subito conlapsa ruina sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 262:2)
circa portam Flumentanam etiam collapsa quaedam ruinis sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION