라틴어 문장 검색

nam medio montium et paludum porrigebatur planities, quae tenuem aciem pateretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장10)
nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus emersum cernere et audire visus est velut vocantem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장3)
illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis rectoribus disicere obvios, proterere iacentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장8)
quod si fugerent, pluris silvas, profundas magis paludes, saevitiam hostium superesse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장5)
exim clamore et impetu tergis Germanorum circumfunduntur, exprobrantes non hic silvas nec paludes, sed aequis locis aequos deos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장5)
fundi Germanos acie et iustis locis, iuvari silvis, paludibus, brevi aestate et praematura hieme;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장3)
ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens (verso cognomento Vahalem accolae dicunt), mox id quoque vocabulum mutat Mosa flumine eiusque inmenso ore eundem in Oceanum effunditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장10)
eius in ripa cum ceteris primoribus Arminius adstitit, quaesitoque an Caesar venisset, postquam adesse responsum est, ut liceret cum fratre conloqui oravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장2)
qui amotis stipatoribus, ut sagittarii nostra pro ripa dispositi abscederent postulat, et postquam digressi, unde ea deformitas oris interrogat fratrem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장5)
is medius inter Visurgim et collis, ut ripae fluminis cedunt aut prominentia montium resistunt, inaequaliter sinuatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장2)
et plerosque tranare Visurgim conantis iniecta tela aut vis fluminis, postremo moles ruentium et incidentes ripae operuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장12)
silvas quoque profunda palus ambibat nisi quod latus unum Angrivarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirimerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장5)
hostem a tergo palus, Romanos flumen aut montes claudebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장12)
miserat amicitiam ac foedus memoraturos, et cupere novari dextras, daturumque honori Germanici ut ripam Euphratis accederet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장2)
igitur in ripa fluminis a Vibio Frontone praefecto equitum vincitur, mox Remmius evocatus, priori custodiae regis adpositus, quasi per iram gladio eum transigit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION