라틴어 문장 검색

Iubes, amice, nostra per volumina modis resultet incitatioribus ferox iambus, ut trochaeus hactenus, pigrasque bigas et quaterna tempora spondeus addat, ut moram volucripes habeat parumper insitam trimetria, resonetque mixtus ille pes celerrimus, bene nuncupatus quondam ab arte pyrricha, loco locandus undecumque in ultimo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:9)
sic quoque tamen compotem officii prius agere curavi, quam duodecimum nostrum, quem Numae mensem vos nuncupatis, Favonius flatu teporo, pluviisque natalibus maritaret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 2:2)
Nonne philosophi de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:3)
Maledictum est ante apotheosin deum Caesarem nuncupari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 3:3)
Commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleverint, exinde titulos quorundam, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:4)
Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum vocans non theatrum, sed veneris templum nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:7)
qui in ecclesia Cantuariorum a beatae memoriae Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate, uiris uenerabilibus atque eruditissimis, institutus, diligenter omnia, quae in ipsa Cantuariorum prouincia, uel etiam in contiguis eidem regionibus a discipulis beati papae Gregorii gesta fuere, uel monimentis litterarum, uel seniorum traditione cognouerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:8)
Qui uidelicet Nothelmus postea Romam ueniens, nonnullas ibi beati Gregorii papae simul et aliorum pontificum epistulas, perscrutato eiusdem sanctae ecclesiae Romanae scrinio, permissu eius, qui nunc ipsi ecclesiae praeest Gregorii pontificis, inuenit, reuersusque nobis nostrae historiae inserendas cum consilio praefati Albini reuerentissimi patris adtulit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:10)
Exinde autem usque ad tempora praesentia, quae in ecclesia Cantuariorum per discipulos beati papae Gregorii, siue successores eorum, uel sub quibus regibus gesta sint, memorati abbatis Albini industria, Nothelmo, ut diximus, perferente, cognouimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:2)
Ut Lucius Brittanorum rex, missis ad Eleutherum papam litteris, Christianum se fieri petierit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IV.1)
Ut sanctus papa Gregorius Augustinum cum monachis ad praedicandum genti Anglorum mittens, epistula quoque illos exhortatoria, ne a laborando cessarent, confortauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.1)
Acceperunt autem, praecipiente beato papa Gregorio, de gente Francorum interpretes;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV.8)
Ut idem episcopus factus Gregorio papae, quae sint Brittaniae gesta mandarit, simul et necessariis eius responsa petens acceperit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII.1)
Respondit Gregorius papa urbis Romae:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:5)
Respondit Gregorius papa:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION