라틴어 문장 검색

quod procul a nobis flectat fortuna gubernans, et ratio potius quam res persuadeat ipsa succidere horrisono posse omnia victa fragore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:7)
quos etiam nonnullis caelum ac terram esse persuasum est, Saturnumque a satu dictum, cuius causa de caelo est, et terram Opem, cuius ope humanae vitae alimenta quaeruntur, vel ab opere per quod fructus frugesque nascuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 20:1)
nam nihil hic paratum video.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 7:6)
Dicas ergo velim, quid de hoc quod quaeritur medicinae ratio persuadeat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:8)
Quod aeque in cibi varietate metuendum nulla similitudo, ratio nulla persuadet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 15:2)
Hoc utrum ita esse ratio persuadeat requiramus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:3)
Ut enim concedam tibi praeter capillos in homine aliquid esse sine sensu, quod non facile persuasu est, tamen cur sensus omnes paulo ante dixisti a cerebro ministrari, cum cerebro non inesse sensum ipse fatearis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 9:3)
Dic, inquit, Disari (omnis enim situs corporis pertinet ad medici notionem, tu vero doctrinam et ultra quam medicina postulat consecutus es), dic, inquam, cur sibi communis adsensus anulum in digito qui minimo vicinus est, quem etiam medicinalem vocant, et manu praecipue sinistra gestandum esse persuasit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 7:2)
Autololes, Numidaeque vagi, semperque paratus Inculto Gaetulus equo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:64)
Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus Aeterni secreta tenens, mundique futuri Conscius, ac populis sese proferre paratus, Contactusque ferens hominum, magnusque potensque, Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo, Fit fatum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:8)
Non duro liceat morientia cespite membra Ponere, non anima glebam fugiente ferire, Atque oculos morti clausuram quaerere dextram Coniugis illabi lacrimis, unique paratum Scire rogum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:30)
Nobis quoque tale paratum Litoris hospitium.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:90)
Non sit licet ille nefando Marte paratus opes mundi quaesisse ruina:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:28)
Plenum epulis, madidumque mero, Venerique paratum Invenies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:53)
Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION