라틴어 문장 검색

quippe indignatur veteri parere clienti, quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V35)
illius lacrimae meditataque murmura praestant ut veniam culpae non abnuat, ansere magno scilicet et tenui popano corruptus, Osiris.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI270)
refert ergo quis haec eadem paret;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI9)
misce ergo aliquid nostris de moribus, effice summam bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis, haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, sume duos equites, fac tertia quadringenta si nondum inplevi gremium, si panditur ultra, nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna sufficient animo nec divitiae Narcissi, indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius paruit imperiis uxorem occidere iussus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV116)
quisnam hominum veniam dare quisve deorum ventribus abnueret dira atque inmania passis, et quibus illorum poterant ignoscere manes, quorum corporibus vescebantur?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV39)
Nec defuerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 19:2)
Aristonicus, regii sanguinis ferox iuvenis, urbis regibus parere consuetas partim facile sollicitat, paucas resistentis, Myndon, Samon, Colophona vi recepit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 4:2)
Aut magnificus apparatus conviviorum et sumptuosa largitio non ab opulentia paritura mox egestatem?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 12:2)
Cum tot tantisque ludibriis exultaret inpune, rogandis Gracchorum legibus ita vehementer incubuit, ut senatum quoque cogeret in verba iurare, cum abnuentibus aqua et igni interdicturum minaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 2:1)
Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, deinde in honorem virium gladiator.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 8:1)
De successione Caesaris senatus, id est Pompeius, agitabat, nec ille abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 15:2)
propterea magnam armati matrem comitantur, aut quia significant divam praedicere ut armis ac virtute velint patriam defendere terram praesidioque parent decorique parentibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:16)
cetera pars animae per totum dissita corpus paret et ad numen mentis momenque movetur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:5)
at quod scinditur et partis discedit in ullas, scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:7)
et quibus ante domi fecundae saepe nequissent uxoris parere, inventast illis quoque compar natura, ut possent gnatis munire senectam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION