라틴어 문장 검색

hinc aquarum surgit cella coctilium, quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat excepto solii capacis hemicyclio, ubi et vis undae ferventis per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:2)
primum tecti apice in conum cacuminato, cum ab angulis quadrifariam concurrentia dorsa cristarum tegnlis interiacentibus imbricarentur (ipsa vero convenientibus mensuris exactissima spatiositate quadratur, ita ut ministeriorum sese non impediente famulatu tot possit recipere sellas quot solet sigma personas), fenestras e regione conditor binas confinio camerae pendentis admovit, ut suspicientum visui fabrefactum lacunar aperiret, interior parietum facies solo levigati caementi candore contenta est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 5:2)
huic basilicae appendix piscina forinsecus seu, si graecari mavis, baptisterium ab oriente conectitur, quod viginti circiter modiorum milia capit, huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:1)
ita sonitu pressus alieno ridiculum adfectat publicus sermo secretum, hinc egressis frons triclinii matronalis offertur, cui continuatur vicinante textrino cella penaria discriminata tantum pariete castrensi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 9:2)
a parte vestibuli longitudo tecta intrinsecus patet mediis non interpellata parietibus, quae, quia nihil ipsa prospectat, etsi non hypodromus, saltim cryptoporticus meo mihi iure vocitabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:2)
magnum est, ut ferunt, opus nominandumque quod in honorem talis viri factum talis vir fecisse debuerit, huius me parietibus inscribere supradictus sacerdos hoc epigramma compellit, quod recensebis, ut est in his, quaecumque deposcit, privilegio caritatis imperiosissimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 4:2)
qui civitati fluvio mari proximus hospites epulis, te pascit hospitibus, praeter haec oculis intuentum situ decorus, primore loco, quod domicilium parietibus attollitur ad concinentiam scilicet architectonicam fabre locatis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 1:2)
veniente nocte nec non numerosus erigatur laquearibus coruscis camerae in superna lychnus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:16)
quod domini celsis niteat laquearibus aurum, quae divum in vultus igni formanda liquescat massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae, hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas, exiguaeque dapes et numquam laesa profundo cura mero;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum41)
fessis vix culmina prendas visibus auratique putes laquearia caeli.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum17)
alterni placuit sub legibus anni exsilio mutare ducem, sic iure maligno fortunam transire iubent, ut sceptra tenentem foedere praecipiti semper novus angeret heres, haec inter fratres pietas erat, haec mora pugnae sola nec in regem perduratura secundum, et nondum crasso laquearia fulva metallo, montibus aut alte Grais effulta nitebant atria, congestos satis explicitura clientes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권42)
Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem cotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponiis et lupanaribus operantibus, aquilicia Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et caelo:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:1)
Sed priusquam altitudo parietis esset consummata, rex ipse impia nece occisus, opus idem successori suo Osualdo perficiendum reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:2)
cuius tecto uel longa incuria, uel hostili manu deiecto, parietes hactenus stare uidentur, et omnibus annis aliqua sanitatum miracula in eodem loco solent ad utilitatem eorum, qui fideliter quaerunt, ostendi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:3)
et susceptus a dominis domus, resedit et ipse cum eis ad conuiuium, adpendens linteolum cum puluere, quem adtulerat, in una posta parietis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION