라틴어 문장 검색

quod Spartiatae etiam in feminas transtulerunt, quae ceteris in urbibus mollissimo cultu parietum umbris occuluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 36:2)
Pressio igitur qua superficies unaquaeque urgetur, non est ut quantitas solida fluidi incumbentis, sed ut numerus Orbium ad usque summitatem fluidi;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 17:9)
eo ut progressio gravitatum specificarum a fundo A ad summitatem Fluidi continua reddatur, & in distantiis quibusvis continue proportionalibus SA, SD, SQ, densitates AH, DL, QT, semper existentes continue proportionales, manebunt etiamnum continue proportionales. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 30:28)
adeoque spatium totum KLON occupabunt. Q. E. D. Hoc experimur in sonis, qui vel domo interposita audiuntur, vel in cubiculum per fenestram admissi sese in omnes cubiculi partes dilatant, inque angulis omnibus audiuntur, non reflexi a parietibus oppositis sed a fenestra directe propagati.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 10:11)
Columna autem aeris ad summitatem Atmosphaerae assurgens aequat pondere suo columnam aquae pedes 33 altam circiter;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:3)
idem et tota intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes discumbentium sparsi iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis manebant capitibus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:3)
Profluebant per frontem sudantis acaciae rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares detectum parietem nimbo laborare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:1)
Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum Cave canem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:2)
Et collegae quidem mei riserunt, ego autem collecto spiritu non destiti totum parietem persequi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:3)
In geminis autem nascuntur bigae et boves et colei et qui utrosque parietes linunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:18)
Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini contusum alba potius quam conchyliata involverat lana.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 54:8)
Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti applicitum tristem confusumque.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:1)
Et iam semicinctio lecti stantis ad parietem spondam vinxeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis foribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad lucem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:18)
At non servus publicus tam languide agit, sed raptam cauponi harundinem subter lectum mittit omniaque etiam foramina parietum scrutatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:1)
deinde ut remotis omnibus secundum invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et quasi pariete interiecto audacior facta Quid est inquit paralytice?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION