라틴어 문장 검색

et M. Tullius non modo inter agendum nunquam est destitutus scientia iuris, sed etiam componere aliqua de eo coeperat, ut appareat posse oratorem non discendo tantum iuri vacare, sed etiam docendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 94:1)
quae, nisi domi excusseris, in foro inopinata decipient, plusque nocebunt destituta quam non promissa nocuissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 141:2)
Erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장9)
Praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장3)
Hucine, Micipsa pater, beneficia tua euasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissimum stirpis tuae extinctor sit?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장15)
Postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maximam spem adductus recuperandae pacis statuit cum iis de omnibus pactionibus praesens agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장4)
Erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissimi particeps.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장2)
"Qualis tamen futura est vita sapientis, si sine amicis relinquatur in custodiam coniectus, vel in aliqua gente aliena destitutus, vel in navigatione longa retentus, aut in desertum litus eiectus?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 16:1)
mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 4:8)
destitutum sum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 9:8)
Undique destitutum invenit, quemadmodum et mortem sibi deferret et telum, ut scias ad moriendum nihil aliud in mora esse quam velle.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 21:3)
vilem praedam magno aliquo incommodo luimus aut destituti fallimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 9:3)
tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:2)
accedebat fames et squalor et inluvies corporis in stercore suo destituti;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 107:2)
Tunc illos et paenitentia coepti tenet et incipiendi timor subrepit- que illa animi iactatio non invenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitae parum se explicantis et inter destituta vota torpentis animi situs.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION