라틴어 문장 검색

Ac tamen si qui sunt, qui philosophorum auctoritate moveantur, dent operam parumper atque audiant eos, quorum summa est auctoritas apud doctissimos homines et gloria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:3)
quaeso, inquit, ne me e somno excitetis, et parumper audite cetera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 4:6)
Discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 70:6)
discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 70:6)
omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae quicquam auditur novi nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam tu bidui aut tridui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 14 2:4)
in his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et τῶν προὔργου τι delibero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 4 6:1)
plenum formidinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 4:3)
deinde quod pulcherrime fecisti ac facis in Antonio vide ne convertatur a laude maximi animi ad opinionem formidinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 8:1)
*̓απότευγμα formido, addo etiam malevolentiam hominum, et timeo ne illi me accusante aliquid accidat, nec despero rem et sine me non nihil per me confici posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 2:14)
forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta formido quae tot ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem ad modum consuerunt causam velint dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 1:3)
adhibenda vis est veritati, minae iactentur, pericula intendantur, formidines opponantur, ut his rebus aliquando victus et perterritus ipse se dedat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:6)
sed ab hoc parumper abeamus, quando quidem de genere, non de homine quaerimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 4:1)
cuius ignoratio finxit inferos easque formidines, quas tu contemnere non sine causa videbare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 35:2)
sed nunc quidem valetudini tribuamus aliquid, cras autem et quot dies erimus in Tusculano, agamus haec et ea potissimum, quae levationem habeant aegritudinum formidinum cupiditatum, qui omnis philosophiae est fructus uberrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:7)
Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines libidines iracundiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION