라틴어 문장 검색

Nec tali damno tori sui contumeliam vindicasse contenta, iam contra sua saeviens viscera laqueum sibi nectit infantulumque, quem de eodem marito iamdudum susceperat, eodem funiculo nectit seque per altissimum puteum, appendicem parvulum trahens praecipitat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:5)
Quo damno cognito suaque reprehensa neglegentia cocus diu lamentatus lacrimis inefficacibus, iam iamque domino cenam flagitante maerens et utcunque metuens altius, filio suo parvulo consalutato arreptoque funiculo, mortem sibi nexu laquei comparabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:3)
Hoc astutulo commento scitule munitus et mediis lanii manibus ereptus custodela salutaris mihi gaudebam carceris, Sed nimirum nihil Fortuna renuente licet homini nato dexterum provenire, nec consilio prudenti vel!
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:5)
at enim casulae parvulae conterminos magnos et beatos agros possidebat vicinus potens et dives et iuvenis, sed prosapiae maiorum gloria male utens pollensque factionibus et cuncta facile faciens in civitate:
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:4)
iam ergo, lector optime, scito te tragoediam, non fabulam legere, et a socco ad cothurnum ascendere Sed mulier illa quamdiu primis elementis Cupido parvulus nutriebatur, imbecillis adhuc eius viribus facile ruborem tenuem deprimens silentio resistebat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:5)
Habebat filiam parvulam de marito quem nuper necaverat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:1)
Sed parvulae quidem tenuem spiritum et delicata ac tenera praecordia conficit protinus virus infestum;
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:4)
Venus ecce cum magno favore caveae in ipso meditullio scaenae, circumfuso populo laetissimorum parvulorum, dulce surridens constitit amoene:
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:1)
Iamque saepicule non sine magna turbatione stimulatus, postremo iussus, veste ipsa mea quamvis parvula distracta, sufficientem corrasi summulam Et id ipsum praeceptum fuerat specialiter:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:4)
heri natus hodie moritur,
(ARCHIPOETA, I59)
ad hoc iussit esse natum,
(ARCHIPOETA, II58)
paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:9)
Corripitur ab episcopo suo iuvenis crebris caedibus matris insanus et impias manus nec illis diebus cum etiam severitas legum sceleratissimis parcit, a visceribus unde natus est, revocans;
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 2:1)
"eundum 1 mihi ad eos qui noverunt exsufflare gratiam in qua ibi natus sum, destruere formam quam in utero eius accepi;"
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:12)
Parvulos tuos resalutamus et in Christo tibi grandescere optamus, qui iam in hac aetate cernunt quam sit amor huius saeculi periculosus et noxius.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION