라틴어 문장 검색

Foris vagentur virgines stultae, tu intrinsecus esto cum sponso, quia, si ostium cluseris et secundum evangelii praeceptum in occulto oraveris patrem tuum, veniet et pulsabit et dicet:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:3)
Quid enim necesse est, ut cordis tui ostia clausa sint sponso?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:14)
Tales cum videris, sponsos magis aestimato quam clericos.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:10)
Unum sponsum habere coepistis, simul psallitis Christo, simul corpus accipitis, cur mensa diversa sit?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:13)
"Vinum tantum senes accipiunt, quibus et parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:91)
Tunc et ipse sponsus occurret et dicet:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:8)
Tunc parvuli, de quibus in Esaia salvator cffatur:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:19)
esse incipe, quod futura es, et audies ab sponso tuo:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:28)
cerei, ut accenso lumine sponsi expectetur adventus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam5)
Credit in Christum et hac ambitione di fata pergit ad sponsum, eundem habens dominum, quem et virum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:16)
Sic dies, sic nox ducitur et oleo ad lampadas praeparato sponsi expectatur adventus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:30)
"Parvulos meos quis erudiet?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:7)
Legimus Iudith - si cui tamen placet volumen recipere - viduam confectam ieiuniis et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis sponsi quaerebat adventum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:19)
Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius orientem heremumque dimiseris et me, carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam, dein, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:1)
"Licet parvulus ex collo pendeat nepos."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION