라틴어 문장 검색

Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
"Ubi pascis?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:85)
"Adnuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, nequando fiam sicut cooperta super greges sodalium tuorum, indignabitur, tumebit, et dicet:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:34)
"Si non cognoveris temet ipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in vestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:35)
"Sis, inquit, pulchra et inter omnes mulieres species tua diligatur ab sponso, nisi te cognoveris et omni custodia servaveris cor tuum, nisi oculos iuvenum fugeris, egredieris de thalamo meo et pasces haedos, qui staturi sunt a sinistris."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:36)
"Respieite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et pater vester caelestis pascit illa."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:20)
"Helias corvis ministrantibus pascitur;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:43)
"vidua Sareptena ipsa cum filiis nocte moritura prophetam pascit esuriens et mirum in modum capsace conpleto, qui alendus venerat, alit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:44)
"Egredientes hospitium armet oratio, regredientibus de platea oratio occurrat ante, quam sessio, nec prius corpusculum requiescat, quam anima pascatur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:122)
Ioseph in Aegypto venditur, ut patrem pascat et fratres;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:2)
"Pasce oves meas;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:5)
Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem, maiorem domus virginem, viduam, maritatam;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:35)
Sit heres, sed mater filiorum, id est gregis sui, ecclesia, quae illos genuit, nutrivit et pavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:8)
"Pascite eum, qui in vobis est, gregem domini providentes non coacto, sed spontanee secundum Deum, neque turpilucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregi et ex animo, ut, cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis inmarcescibilem gloriae coronam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:28)
Laudavimus virgines, viduas ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION