라틴어 문장 검색

Non horti neque palmitis beati, Sed rari nemoris, Priape, custos, Ex quo natus es et potes renasci, Furaces, moneo, manus repellas Et silvam domini focis reserves:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XL1)
Sed de valle brevi, quas det sitientibus hortis, Curva laboratas antlia tollit aquas:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVIII2)
Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis, Seu rubuit tellus Tuscula flore tuo, Seu Praenestino te vilica legit in horto, Seu modo Campani gloria ruris eras:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LX1)
Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas Adtulit et varias, quas habet hortus, opes, In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum, Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII5)
Non mea Massylus servat pomaria serpens, Regius Alcinoi nec mihi servit ager, Sed Nomentana securus germinat hortus Arbore, nec furem plumbea mala timent.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIV1)
Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni, Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII4)
Urucam male pascit hortus unam, Consumpto moritur culex salicto, Et talpa est mihi fossor atque arator.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII7)
Vicinos illi nitidus Maro possidet hortos.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIV3)
Si mihi Nausicaa patrios concederet hortos, Alcinoo possem dicere 'Malo meos.'
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI3)
Ut pueros emeret Labienus vendidit hortos.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXIII1)
Hos Amiternus ager felicibus educat hortis:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XX Napi1)
Aut Corcyraei sunt haec de frondibus horti, Aut haec Massyli poma draconis erant.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXVII Mala citrea1)
a qua cum accepisset de horto Hesperidum tria mala aurea, provocavit puellam ad cursum et cum se videret posse superari, singula coepit iacere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1138)
quae est oriundo Massyla, aliquando horti Hesperidum sacerdos, nunc venit de locis quae sunt circa Atlantem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4832)
Massylia enim mediterranea est, Berenice civitas Libyae, unde haud longe horti sunt Hesperidum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4834)

SEARCH

MENU NAVIGATION