라틴어 문장 검색

Fabius Valens adlicere vel, si abnuerent, vastare Gallias et Cottianis Alpibus Italiam inrumpere, Caecina propiore transitu Poeninis iugis degredi iussus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 61장2)
mota propere castra, vastati agri, direptus longa pace in modum municipii extructus locus, amoeno salubrium aquarum usu frequens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장7)
tum vero passim magistratus proiectis insignibus, vitata comitum et servorum frequentia, senes feminaeque per tenebras diversa urbis itinera, rari domos, plurimi amicorum tecta et ut cuique humillimus cliens, incertas latebras petivere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 81장5)
tamquam externa litora et urbes hostium urere, vastare, rapere eo atrocius quod nihil usquam provisum adversum metus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장5)
direptos vastatosque classe etiam quos cohortes alaeque protegerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장8)
Et media acie perrupta fugere passim Othoniani, Bedriacum petentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장1)
vastabantur ipsae civitates;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장7)
nocte, qua proficiscebatur legio, relictis passim ignibus pars Taurinae coloniae ambusta, quod damnum, ut pleraque belli mala, maioribus aliarum urbium cladibus oblitteratum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장10)
passim delationes, et locupletissimus quisque in praedam correpti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장3)
nec coloniae modo aut municipia congestu copiarum, sed ipsi cultores arvaque maturis iam frugibus ut hostile solum vastabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장7)
in urbe tamen trepidatum praecurrentibus passim militibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장11)
plenae caedibus viae, cruenta fora templaque, passim trucidatis, ut quemque fors obtulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장3)
ille, ut cuique proximum, vastari Vbios Trevirosque, et aliam manum Mosam amnem transire iubet, ut Menapios et Morinos et extrema Galliarum quateret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장2)
auxilia passim circumfusa sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장5)
unde artae Lepcitanis res, lateque vastatis agris intra moenia trepidabant, donec interventu cohortium alarumque fusi Garamantes et recepta omnis praeda, nisi quam vagi per inaccessa mapalium ulterioribus vendiderant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION