라틴어 문장 검색

Unde non unius generis sed omnium pecorum pastor canitur, ut apud Homerum Neptuno dicente:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 44:1)
Atque idem apud eundem poetam equarum pastor significatur, ut ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 44:3)
Praeterea aedes, ut ovium pastoris, sunt apud Camirenses Ἐπιμηλίου, apud Naxios Ποιμνίου· itemque deus ἀρνοκόμης colitur, et apud Lesbios Ναπαῖος:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 45:1)
et multa sunt cognomina per diversas civitates ad dei pastoris officium tendentia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 45:2)
Quapropter universi pecoris antistes et vere pastor agnoscitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 45:3)
licet hoc nomen ex nece draconis inditum deo Graeci fabulentur, quae tamen fabula non abhorret ab intellectu naturalis archani:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 51:2)
Latonae Apollinem Dianamque pariturae Iuno dicitur obstitisse, sed, ubi quandoque partus effusus est, draconem ferunt, qui Πύθων vocitabatur, invasisse cunas deorum, Apollinemque in prima infantia sagittis beluam confecisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 52:1)
Haec est autem de nece draconis ratio naturalis, ut scribit Antipater Stoicus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:1)
sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exiccata enecta interempti draconis ab Apolline fabulam fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:3)
Est et alia ratio draconis perempti.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 58:1)
Nam solis meatus, licet ab ecliptica linea numquam recedat, sursum tamen ac deorsum ventorum vices certa deflexione variando iter suum velut flexum draconis involvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 58:2)
Sub hac ergo appellatione caelestis itineris sol, cum confecisset suum cursum, draconem confecisse dicebatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 59:3)
Idem ei nomen convenit et cum Capricornum rursus ingrediens ultimum brevissimi diei cursum intellegitur peregisse, et ideo in alterutro signorum peracto annuo spatio draconem Apollo, id est flexuosum iter suum, ibi confecisse memoratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 62:1)
ea cingit flexuoso volumine draco.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:5)
et draconis effigies flexuosum iter sideris monstrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 69:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION