라틴어 문장 검색

effigies sacrae divom Phrygiique Penates, quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis extuleram, visi ante oculos adstare iacentis in somnis, multo manifesti lumine, qua se plena per insertas fundebat luna fenestras;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:2)
alia de parte patentis transmittunt cursu campos atque agmina cervi pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:15)
Ipse omnem longo decedere circo infusum populum, et campos iubet esse patentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:3)
Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti dis sedem exiguam patriis litusque rogamus innocuum et cunctis undamque auramque patentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:6)
et mecum ingentis oras evolvite belli, [et meministis enim, divae, et memorare potestis.] Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, opportuna loco, summis quam viribus omnes expugnare Itali summaque evertere opum vi certabant, Troes contra defendere saxis perque cavas densi tela intorquere fenestras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 19:2)
inrumpunt aditus Rutuli ut videre patentis continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon agminibus totis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 24:4)
Ductori Turno diversa in parte furenti turbantique viros perfertur nuntius, hostem fervere caede nova et portas praebere patentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:1)
Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora ut vidit levique patens in pectore vulnus cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:4)
Qui cursu portas primi inrupere patentis, hos inimica super mixto premit agmine turba;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:5)
Tuque ades inceptumque una decurre laborem, O decus, o famae merito pars maxima nostrae, Maecenas, pelagoque volans da vela patenti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 3:3)
Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes, erumpunt portis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:4)
hunc angustique imbrice tecti parietibusque premunt artis et quattuor addunt, quattuor a ventis obliqua luce fenestras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:5)
Parcius iunctas quatiunt fenestras iactibus crebris iuvenes protervi nec tibi somnos adimunt amatque ianua limen, quae prius multum facilis movebat cardines.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 251)
Otium divos rogat in patenti prensus Aegaeo, simul atra nubes condidit lunam neque certa fulgent sidera nautis, otium bello furiosa Thrace, otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis neque purpura ve- nale nec auro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 161)
fore enim tutum iter et patens converso in pretium deo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 162)

SEARCH

MENU NAVIGATION