라틴어 문장 검색

Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterve membrum conlocavit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장252)
Ingentibus vero et variis casibus oculi nostro patent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장2)
Si vero alte penetravit, quicquid occupatum est, praecidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장84)
cuius haec gratia est, quod exigua plaga diutius ad pus evocandum patet, parvaque postea cicatrix fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장24)
4 Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장1)
Si vero ea fistula intus patuit, excissa necesse est latius foramen relinquat, quod nisi magna vi, utique ab interiore parte, sui non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장25)
ab eo ceterae, quae iam patebunt, lino excipiendae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장47)
quaedam ex his sedibus, in quas illa penetrarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장3)
Idque latissime patere consuevit, resolvitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet, cum in ceteris sit adstrictior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장17)
nonnumquam etiam exesso osse usque nares penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장83)
Lata etiam capita vix medicinae patent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장236)
et si angustius vulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장9)
Ex his eae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장62)
Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et vomitus, quae stercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장6)
In rotundo nihil interesse ex ipsa figura patet, nisi si levior altera parte est, ut ea antecedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장50)

SEARCH

MENU NAVIGATION