라틴어 문장 검색

Quarta vero ratione vitanda est cupiditas et a consiliis penitus removenda, quia "omnes cupiditates portæ sunt inferni, per quas itur in mortem, ""quæ si aliter auferri non possent, ipsum cor evellendum esset."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 90:1)
Quale est sine anima corpus, talis est sine amicis homo;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 107:11)
In primis itaque consilia stultorum penitus vitabis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 115:1)
"Quod autem adjecit Tullius sincerumque, hoc ideo ixit, quia sinceraet pura veritas spectanda est, mendacio doloso penitus fugato.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 142:3)
Similiter inspicere debes, qui consentiant huic negotioet voluntati tuæ atque consilio, et qui contradicant et quales, utper hoc cognoscas, utrum negotium vel consilium perduci possit ad effectum, an minime.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 143:2)
In quibus omnibus bonum eligendum est et utilitasassumenda, odio et timore, injuria et guerra, et aliis malis penitus omissisatque remotis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 144:2)
Examinemus itaque illud quale consilium, utilitatem dante Domino assumpturi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 178:1)
Examinemus ergo, quid consentaneum huic rei sit, id est, qui et quotet quales consentiant voluntati et consilio tuo, et qui et quot et qualesconsentiant cum inimicis et adversariis illi, quos supra nominavi, id estmulti juvenes et vicini, et agnati atque cognati, et illi, qui tibi consuluerunt, vindictam in continenti faciendam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:1)
Sed videamus et inquiramus, quis estu, et qui et quot et quales sint illi, quos dicis esse tuos amicos.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:2)
"Etheream pacem ventosa superbia tollit" quare penitus est removenda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 21:4)
Obstaculum vero lumini oppositum est auferendum, quia, si cordia nostra fuerint a peccatis et viciis obsessa, debemus illaper penitentiam auferre atque penitus removere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 21:15)
In qualitate vero debemus modum servare, quia non debemus curare qualia sint cibaria, sed, si videntur nobis dura vel non benecondita, famem debemus expectare, secundum Senecam, qui ait in Epistulis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 41:1)
helimosinis autem per avariciam subtractis, bona illarum domorumsunt penitus annichilata et destructa.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 12:14)
Nam, qui helimosinas non facit, plus alium quamse diligit, et, alii relinquendo, nichil sibi penitus reservat, quod est magna dementia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 13:5)
Cum et ipse Deus veritas sit, veritatem loqui debetis, mendatio penitus fugato.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 9:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION