라틴어 문장 검색

oppida, rura, casas, uicos, castella propter euangelizandum, non equitando, sed apostolorum more pedibus incedendo peragrare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII. 1:4)
Ut Theodoro cuncta peragrante, Anglorum ecclesiae cum catholica ueritate, litterarum quoque sanctarum coeperint studiis inbui;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II.1)
Moxque peragrata insula tota, quaquauersum Anglorum gentes morabantur, nam et libentissime ab omnibus suscipiebatur, atque audiebatur, rectum uiuendi ordinem, ritum celebrandi paschae canonicum, per omnia comitante et cooperante Hadriano disseminabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II.5)
Solebat autem ea maxime loca peragrare, illis praedicare in uiculis, qui in arduis asperisque montibus procul positi aliis horrori erant ad uisendum, et paupertate pariter ac rusticitate sua doctorum arcebant accessum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:8)
cuius auctor erat docendo ac dictando Galliarum episcopus Arcuulfus, qui locorum gratia sanctorum uenerat Hierosolymam, et lustrata omni terra repromissionis, Damascum quoque, Constantinopolim, Alexandriam, multas maris insulas adierat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 1:9)
Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos, Nunc agna exigui est hostia parva soli.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 18)
Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis Et placidam soleo spargere lacte Palem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 115)
nempe haec eadem se dixit amores Cantibus aut herbis solvere posse meos, Et me lustravit taedis, et nocte serena Concidit ad magicos hostia pulla deos.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 234)
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 56)
fruges lustramus et agros, ritus ut a prisco traditus extat auo.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 12)
ita geniti itaque educati, cum primum adolevit aetas, nec in stabulis nec ad pecora segnes, venando peragrare saltus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 55:2)
ibi instructum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 451:1)
Capitolium purgatum atque lustratum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 205:5)
inde lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido stativisque hostium consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 242:3)
ob id prodigium lustratum Capitolium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 320:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION