라틴어 문장 검색

consilium inde habitum iamne tempus esset deducendi de Samnio exercitus aut utriusque aut certe alterius, optimum visum, quo magis fractae res Samnitium essent, eo pertinacius et infestius agere cetera et persequi ut perdomitum Samnium insequentibus consulibus tradi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 639:1)
nec populo Romano magna solum sed peropportuna etiam ea victoria fuit, quia per idem forte tempus rebellasse Etruscos allatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 645:1)
legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent, obtestabanturque patres conscriptos ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 647:1)
Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 648:2)
segnius tamen, quod ad Etruriam attinebat, acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in amicitia fuerant, allatum foret arma Etruscis iunxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 649:1)
his rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus quam collegae triumphus fuerat ita cumulo Etrusci belli aequatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 671:1)
cum adversus Etruscos Umbros Samnites Gallos P. Decio et Q. Fabio ducibus pugnaretur et Romanus exercitus in magno discrimine esset, P. Decius, secutus patris exemplum, devovit se pro exercitu et morte sua victoriam eius pugnae populo R. dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri X Periocha8)
adversus eos et Lucanos et Brittios et Etruscos aliquot proeliis a conpluribus ducibus bene pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XII Periocha5)
res praeterea contra Lucanos et Bruttios, Samnites et Etruscos prospere gestas continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha14)
FALISCI cum rebellassent, sexto die perdomiti in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha1)
regio erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Faesulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 37:1)
non cum Samnite aut Etrusco res est, ut quod a nobis ablatum sit in Italia tamen imperium maneat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 58:1)
perdomita Italia navigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 451:1)
ibi navibus longis deductis inpositoque quem secum advexerat milite Romam navigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 558:1)
eo metu conpressi Etrusci quieverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 338:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION