라틴어 문장 검색

C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Vota, domine, priore anno nuncupata alacres laetique persolvimus novaque rursus certante commilitonum et provincialium pietate suscepimus, precati deos ut te remque publicam florentem et incolumem ea benignitate servarent, quam super magnas plurimasque virtutes praecipua sanctitate obsequio deorum honore meruisti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1001)
incolumis coniunx sua pulvinaria servat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 233)
quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis, is datus a vobis est mihi nuper honor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1425)
munus ob incolumes ille ferebat oves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권178)
ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit incolumem totiens una procella ratem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 146)
ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas, nunc quoque, ne videar totus abesse, caves?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 142)
nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra, incolumis cum quo saepe locutus era.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 412)
gravis intus et extra incolumis, florens de fertilitate pudica, iam mater, sed virgo tamen, maris inscia mater.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3185)
gustus et ipse modum teneat, sospitet ut iecur incolume.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum50)
hospita sanctorum meretrix (tanta est fidei vis) incolumi secura domo spectabile coccum ignibus adversis in signum sanguinis offert.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Domus Raab Meretricis2)
"hi, quos superbus despicis, quos execrandos iudicas, brevi ulcerosos exuent artus et incolumes erunt, cum carne corruptissima tandem soluti ac liberi pulcherrimo vitae statu in arce lucebunt Patris, non sordidati aut debiles, sicut videntur interim, sed purpurantibus stolis clari et coronis aureis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.87)
"da quoque ne quis iners sit de grege quem tuum regebam, ne cadat inpatiens poenae titubetve quis tuorum, incolumem ut numerum reddam tibi debitumque solvam."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.23)
in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
Posthac incolumem sat scio fore me nunc si hoc devito malum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 514)
Parentes, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, divitias?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 261)

SEARCH

MENU NAVIGATION