라틴어 문장 검색

fidem, libertatem, amicitiam, praecipua humani animi bona, tu quidem eadem constantia retinebis, sed alii per obsequium imminuent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장10)
loco libertatis erit quod eligi coepimus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장4)
neque enim hic, ut gentibus quae regnantur, certa dominorum domus et ceteri servi, sed imperaturus es hominibus qui nec totam servitutem pati possunt nec totam libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장17)
praeceptum Amullio Sereno et Domitio Sabino primipilaribus, ut Germanicos milites e Libertatis atrio accerserent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장3)
coacto vero in curiam senatu arduus rerum omnium modus, ne contumax silentium, ne suspecta libertas;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장7)
In civitate discordi et ob crebras principum mutationes inter libertatem ac licentiam incerta parvae quoque res magnis motibus agebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장1)
mox e plebe infima C. Marius et nobilium saevissimus L. Sulla victam armis libertatem in dominationem verterunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장5)
sed gloria operis libertati reservata:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장8)
ipsa quoque insectatio in Vitellium sera et sine libertate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장4)
quaestorius adhuc a Paeto Thrasea gener delectus e moribus soceri nihil aeque ac libertatem hausit, civis, senator, maritus, gener, amicus, cunctis vitae officiis aequabilis, opum contemptor, recti pervicax, constans adversus metus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장4)
quo modo pessimis imperatoribus sine fine dominationem, ita quamvis egregiis modum libertatis placere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장13)
armaque et navis, quibus indigebant, adepti magna per Germanias Galliasque fama libertatis auctores celebrabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장2)
libertatem natura etiam mutis animalibus datam, virtutem proprium hominum bonum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장20)
mox valescentibus Germanis pleraeque civitates adversum nos arma spe libertatis et, si exuissent servitium, cupidine imperitandi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장9)
denique ausos aut libertas sequetur aut victi idem erimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION