라틴어 문장 검색

nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet, admirabili et turpi remediis opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 50:3)
admirabilior in femina quam in viro virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 230:2)
namque et sanctiorem et magis admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 87:2)
Iove est, ut perhibent, , ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus Atreus, qui nostrum porro propagat genus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 211:2)
puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa recti generis voluntatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 90:3)
quos non ideo excuso, quia non probem, sed ut sint magis admirabiles.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 264:2)
causarum enim modo distat, quia simplicitas illa et velut securitas inadfectatae orationis mire tenues causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 94:3)
tum omnia, quae magna sunt atque admirabilia, tempus aliquod quo primum efficerentur habuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 272:3)
Animum quidem eius in caelum, ex quo erat, redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit, hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit, sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico, cum reliquit patriam, quam cum defendit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 1:1)
Illo ergo saeculo, quod aureum perhibent, penes sapientes fuisse regnum Posidonius iudicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 5:1)
In edito stat admirabilis, celsus, magnitudinis verae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 3:4)
Quoad humanum genus incolume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum eloquentiae pretium erit, quamdiu reipublicae nostrae aut fortuna steterit, aut memoria durauerit, admirabile posteris uigebit ingenium et uno proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 8:11)
"vel cum obruit ignem taurorum plus ipsa calens texitque trementem frigida flamma virum, quem defendente veneno inter flagrantes perhibent alsisse iuvencos."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 62)
"hos ergo, ut perhibent, stravit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 92)
Pallados armisonae festum dum cantibus ortum personat Hismario Thracia vate chelys, et dum Mopsopium stipantur per Marathonem qui steterant fluvii quaeque cucurrit humus, dulcisonum quatitur fidibus dum pectine murmur, C has perhibent laudes laude probasse deam:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto 1)

SEARCH

MENU NAVIGATION