라틴어 문장 검색

qua re si quis secus ad te de eo scripsit aut si coram locutus est, peto a te etiam atque etiam mihi ut potius credas, qui et facilius iudicare possum quam ille nescio quis et te plus diligo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 1 2:4)
quam facultatem si quis casus eripuerit, mea tamen in te omnia officia constabunt non secus ac si te vidissem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 5 5:13)
de tuo in me animo iniquis secus existimandi videris non nihil loci dedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 6 8:2)
quod non multo secus fieret, si is rem publicam teneret, quem secuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 9 2:8)
etsi id ipsum non nullis videmur secus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 1:4)
Magna enim consolatio est cum recordare, etiamsi secus acciderit, te tamen recte vereque sensisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 21 3:2)
sed, mihi crede, non perinde, ut est reapse, ex litteris perspicere potuisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 1:3)
quos tibi negotiaque omnia Nasonis non secus commendo ac si mea essent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 33 1:6)
accensus sit eo numero quo eum maiores nostri esse voluerunt qui hoc non in benefici loco sed in laboris ac muneris non temere nisi libertis suis deferebant, quibus illi quidem non multo secus ac servis imperabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 2:3)
ut difficile sit de temeritate eorum perinde ut causa postulat dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 42:4)
quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:5)
ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant - recte secusne alias viderimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 182:11)
quod facere eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 186:5)
fit obviam Clodio ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 3:1)
Cum in altera re causae nihil esset quin secus iudicaret ipse de se, quod iudicium gravissimum est, in altera spes esset ad talem tamen virum iudicem veniendi, unde eo plus opis auferret quo minus attulisset gratiae, sponsionem facere maluit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION