라틴어 문장 검색

Successus ad perniciem multos devocat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et petulans.1)
Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo Pinus bipenni concidisset Thessala, Nec ad professae mortis audacem viam Fabricasset Argus opere Palladio ratem, Inhospitalis prima quae ponti sinus Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.2)
Probanda cunctis est quidem sententia, Sed ad perniciem solet agi sinceritas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De leone regnante.2)
Quae cum ita pugnaret, tamquam quae vincere nollet, Victa est non aegre proditione sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 59)
et sit in infida proditione fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 121:6)
Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim proditione potens!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:23)
proditione mea clausa est mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:9)
sic doluit Mettus tunc cum in contraria versos ultores habuit proditionis equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 336)
Sunt regiones quae singulariter in discrimine versentur, et praeter magnam quamlibet provisam perniciem, certum est praesentem mundi ordinem multis ex partibus sustineri non posse, quia de finibus humanorum actuum cogitare desiimus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 78:5)
erumpit subito triste periculum, nam dum praecalidos igniculos sibi solvendis adolent et senio et gelu, dum virgas steriles atque superfluas flammis de fidei palmite concremant, ut concreta vagis vinea crinibus silvosi inluviem poneret idoli, palpavit nimius perniciem tepor.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권16)
) contempto principe vitae perniciem veneratur homo, colit ipse cruentum carnificem gladiique aciem iugulandus adorat, in tantum miseris peccati nectare captis dulce mori est, tanta in tenebris de peste voluptas!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 147)
"paeniteat, per si qua movet reverentia summi numinis, hoc tam dulce malum voluisse nefanda proditione sequi;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1102)
Leno sum, fateor, pernicies communis adolescentium;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1110)
nam ut tu scias Quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet, Primum, iam ancillas secum adduxit plus decem, Oneratas veste atque auro.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 167)
Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris Belidae nomen Palamedis et incluta fama gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi insontem infando indicio, quia bella vetabat, demisere neci, nunc cassum lumine lugent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION