라틴어 문장 검색

Quarum in locum ex propinquo mergi propagari debent, curvatis et defossis cacuminibus,quibus restituatur quicquid intercidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 7:3)
Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,nec eam viviradice frequentare,ea etsi sit facultas, sed,quod est longe melius, ex proximo propagare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:2)
non abscessere quintani unetvicesimanique donec isdem in aestivis contracta ex viatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia persolveretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 37장3)
restituit aram honorique patris princeps ipse cum legionibus decucurrit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 7장5)
ideo Augustalis adiectos quia proprium eius domus sacerdotium esset pro qua vota persolverentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 64장7)
petitaque criminibus haud ignotis sua manu sera magis quam immerita supplicia persolvit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장9)
Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et labantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu pectorum et monstrata comminus captivitate, quam longe impatientius feminarum suarum nomine timent, adeo ut efficacius obligentur animi civitatum quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 8장 1:1)
quam unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et proprius ex legato timor agitabat, ne quamquam egregius cetera adroganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor durius consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 2:2)
ea necessitas seu fortuna lapsas iam partis restituit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장7)
laxati ordines abrumpuntur, nec restitui quivere impedientibus vehiculis tormentisque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장4)
restitui Capitolium placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장10)
censuerat Helvidius ut Capitolium publice restitueretur, adiuvaret Vespasianus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장6)
referente Caesare de restituendis Galbae honoribus, censuit Curtius Montanus ut Pisonis quoque memoria celebraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장3)
Curam restituendi Capitolii in Lucium Vestinum confert, equestris ordinis virum, sed auctoritate famaque inter proceres.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장1)
Cerialis ut incuria prope rem adflixit, ita constantia restituit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION