라틴어 문장 검색

Philippus maerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 106:1)
pertinacius Quinctius in incepto perstabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 309:2)
ad quod pars maior receperunt sese, pars certaminis studio et spe potiundi castris hostium perstitit ad vallum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 544:2)
senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 92:1)
senatus in eadem perstare sententia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid sperans aut petens venerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 601:1)
praesens quoque in eadem perstas impudentia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 165:3)
hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 167:1)
sed omnia maerens quidem et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli causam praeberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 633:1)
patres eo magis utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 106:2)
armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 417:2)
Lyconides Quinam homo hic ante aedis nostras eiulans conqueritur maerens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 925)
maereat haec genero, maereat illa uiro.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 28)
magnum opus est probare maerenti illum suo iudicio et, quod se ita putet oportere facere, maerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION