라틴어 문장 검색

proximum bello quod erat, in latrocinium versi alios in hospitiis, alios vagos per hiberna milites ad varios commeantes usus excipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 358:1)
tum Quinctius legatos ad quaerendum de latrociniis per civitates mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 362:1)
itaque vos rogamus, Romani, ut et ab Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec relinquatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 274:2)
infestum id latrocinio Lacedaemonius Hybristas cum iuventute Cephallanum faciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 154:1)
cuius pestilentiae metu profecti cum praeterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostes esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 254:1)
incursionibus tamen parvis, latrocinii magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam navibus a mari fines eorum vastati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 384:1)
supplicatio inde ex decemvirorum decreto pro valetudine populi per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 553:1)
Manli, factum est, ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum privatum latrocinium ducamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 565:2)
is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quaestionem severe exercuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 337:1)
et Histri adiecti, quod Tarentini Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos transmarinarum navium latrociniis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 220:1)
pestilentia in agris forisque et conciliabulis et in urbe tanta erat ut Libitina funeribus vix sufficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 228:1)
pestilentiae tanta vis erat ut, cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Iliensibus concitatum in Sardinia octo milia peditum ex sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos equites, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam traiceret, tantum hominum demortuum esse, tantum ubique aegrorum consules renuntiaverint ut is numerus effici militum non potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 231:1)
et is ipse exercitus aegre explebatur propter pestilentiam quae tertium iam annum urbem Romanam atque Italiam vastabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 435:3)
inde in portu relictis navibus cum venisset Romam, inter exponendas res quas ibi gessisset, haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii omnis maritimi causam avertit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 498:2)
inter multos alios quos pestilentia eius anni absumpsit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 503:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION