라틴어 문장 검색

Luci Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non vita, tanto supercilio, non enim possum dicere tantis rebus gestis, cum A. Gabinio consociare consilia pestis meae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 1:1)
quo verbo senatum atque omnis bonos, tum cum a patria pestem depellerent, crudelis demonstrabas fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 2:3)
idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 2:6)
luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장4)
an vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:1)
ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timui, non servos, non arma, non vim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:4)
cum se ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:6)
nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:3)
aliter perire pestis illa non potuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장2)
si denique pictor ille vidit, cum in immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca- put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum penicillo non posset imitari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:3)
349,12 cum versum Qui miser in campis maerens errabat alienis (Aleis Beroaldus) non recte procedere intellexisset, errat correxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말268)
velut quaeror pro queror, mereo meror pro maereo maeror haud raro scri- ptum legitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말360)
nemo enim maeret suo incommodo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:4)
dolent fortasse et anguntur, sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitae commodis privatum arbitramur idque sentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:5)
at illa sicut acerbissimam rem maeret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 104:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION