라틴어 문장 검색

haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 327:1)
prodigia quoque alia visa eo anno Romae sunt, alia nuntiata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 521:1)
ea prodigia ex pontificum decreto procurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 523:1)
horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi, et novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta est atque urbs lustrata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 89:1)
priusquam consul praetoresque in provincias proficiscerentur, supplicatio fuit prodigiorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 232:1)
ceterorum prodigiorum causa supplicatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 235:1)
inter alia prodigia quae plurima fuisse traduntur, bovem Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXV Periocha9)
eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto decemviri cum adissent, renuntiaverunt ieiunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno servandum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 422:1)
placatis diis nunc votis rite solvendis nunc prodigiis expiandis, in provinciam proficiscitur consul, atque inde Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 424:1)
priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 26:1)
praebitoque iis petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, non tam quid ipsi dicamus habemus inquit Zeuxis quam ut a vobis quaeramus, Romani, quo piaculo expiare errorem regis, pacem veniamque impetrare a victoribus possimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 513:1)
si quis tale sacrum sollemne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud praetorem urbanum profiteretur, praetor senatum consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 197:2)
id prodigium abominantes arceri Romano agro necarique quam primum iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 234:2)
et per decemviros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 550:2)
obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse, honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 565:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION