라틴어 문장 검색

quodsi ita acceperimus, ut dicat Teucros constituere civitatem, nec ea numina, quae irata sunt, vetant, nihil erit contrarium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 407)
ille iratus est potius filiis, quod non tamquam furem Mercurium insequerentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1388)
unde iratus Hercules statuit ut Pinariorum familia tantum ministra esset epulantibus Potitiis et conplentibus sacra:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2698)
unde iratus Hercules propter nuptias sibi denegatas, eversa civitate, interemit Eurytum et Iolen sustulit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2917)
ob quod iratus Iuppiter eum Omphalae servire praecepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29924)
tollite cuncta inquit vile est quod plerique dicunt, propter arma Martis iratum esse Vulcanum, praesertim cum et arment Minervam et fabricent fulmina Cyclopes, et Vulcanus dixerit 'cuncta tollite'. ergo 'tollite' aut differte est, aut celerius terminate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4391)
invisum hoc detrude caput sub tartara telo invisum quidem est hoc et odiosum caput, verum misericordiae genus est, si me etiam iratus interimas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4941)
comasque arrexit naturale enim est, ut irati leones erigant iubas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7261)
propter Cassandrae stuprum Graecis iratam Minervam, vel quod ei victores per superbiam sacrificare noluerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2595)
nam ita irati de inimico dicere consuevimus 'abeat, nec bonis meis nec malis rebus intersit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4432)
unde in Terentio postquam de domino dixit servus astute, ille iratus ait carnifex quae loquitur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7044)
nam consuetudo erat ut victores imperatores agros militibus suis darent, ut in historiis legimus, item in Lucano an melius fient piratae, magne, coloni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3594)
et dictae 'dirae', quod non nisi ante iratum Iovem videntur, ut saevique in limine regis apparent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8452)
impius miles iratus Meliboeus impios milites dicit, seu quod agrum suum teneant, seu quod civile gesserint bellum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 701)
ita enim irati facere consue- runt, cum aut non potuerint aut noluerint obiecta dissolvere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 103)

SEARCH

MENU NAVIGATION