라틴어 문장 검색

cetera plana, proclivia fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 365:2)
triduo inde ad planum descensum iam et locis mollioribus et accolarum ingeniis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 384:2)
ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 284:3)
muros per inaequalis ductos colles, pleraque alta et difficilia aditu, submissa quaedam et quae planis vallibus adiri possent, ut cuique aptum visum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 433:1)
ima urbis plana sunt, iacentia ad mare quo Leucadia ab Acarnania dividitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 208:1)
et ceteras quidem, aut quia locis planis positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuventuti fidebant, haud difficulter videbat iugum accepturas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 469:1)
Aquae ingentes eo anno fuerunt et Tiberis loca plana urbis inundavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 86:3)
scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 260:3)
Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 345:4)
an etiam per Thraciam saltus patentes qui angusti erant et plana ex arduis et culta ex silvestribus facere potui et praestare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces, ne quid raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis vulneraretur, ne ex vulnere vir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 624:1)
Sed non in omnibus locis est aggeris ratio facienda, nisi quibus extra murum ex alto loco plano pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장16)
apud nationem Colchorum in Ponto propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum longitudines patiuntur, conlocantur in extremis partibus earum supra alterae transversae, quae circumcludunt medium spatium habitationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장12)
ipsaque eorum cubilia primum plana et librata posita non patiuntur ruere materiam, sed perpetua parietum crassitudine religata continent ad summam vetustatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장20)
Graeci vero non ita, sed plana conlocantes et longitudines eorum alternis in crassitudinem instruentes, non media farciunt, sed e suis frontatis perpetuam et unam crassitudinem parietum consolidant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장25)
sed si necessitas coegerit in plano aut palustri loco ea constitui, solidationes substructionesque ita erunt faciendae, quemadmodum de fundationibus aedium sacrarum in tertio libro est scriptum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION