라틴어 문장 검색

Cernere Parrhasios dum te iuvat, Aule, triones Comminus et Getici sidera ferre poli, O quam paene tibi Stygias ego raptus ad undas Elysiae vidi nubila fusca plagae!
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVIII1)
Astra polumque pia cepisti mente, Rabiri, Parrhasiam mira qui struis arte domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LVI1)
Aethera sic intrat, nitidis ut conditus astris Inferiore tonet nube serenus apex Et prius arcano satietur numine Phoebi, Nascentis Circe quam videt ora patris.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVI6)
Addita quid Latio Flavia templa polo?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III7)
Hic steterat veneranda domus, quae praestitit orbi Quod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XX2)
Iuppiter Idaei risit mendacia busti, Dum videt Augusti Flavia templa poli, Atque inter mensas largo iam nectare fusus, Pocula cum Marti traderet ipse suo, Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem, Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXIV1)
Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones Et Getici tuleras sidera pigra poli:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLV1)
Quid meruit terror Nemees, quid portitor Helles, Ut niteant celsi lucida signa poli?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXI4)
Antiqui rex magne poli mundique prioris, Sub quo pigra quies nec labor ullus erat, Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni, Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXII1)
et soror et conivnx physici Iovem aetherem, id est ignem volunt intellegi, Iunonem vero aerem, et quoniam tenuitate haec elementa paria sunt, dixerunt esse germana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 471)
maria ac terras caelumque profundum atqui quattuor elementa sunt, terra aqua aer aether.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 581)
sed hoc loco rite praetermisit aetherem, quia venti non turbant superiora, ut ait Lucanus pacem summa tenent (2.273), sed aut terras aut maria aut aerem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 582)
'terras turbine perflant', 'incubuere mari' et rursum 'intonuere poli'. his ergo enumeratis recte adiecit 'intentant omnia mortem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 842)
poli axes, id est extremae partes caeli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 901)
nubes enim, unde et fulmina, aeris sunt, non aetheris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 904)

SEARCH

MENU NAVIGATION