라틴어 문장 검색

At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt, et offendunt, trajicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter ejus orae exulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 3:1)
neque enim aut glutinatur, aut acu tuto trajicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 4:6)
a quibusdam, ad imum acu trajecta, duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstrictae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 5:5)
Semel utraque parte trajecta, permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae fuit in sinistra, ea veniat in sinistram, quam dextra continuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 5:1)
semper ah interiore parte acubus venientibus, semper inter manus trajectis:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 5:5)
Quidam hic quoque duo lina acu trajiciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 3:1)
Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum trajicitur ita alte, ut consistere homo ipse non possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 5:1)
hoc meruit vel ponte Cocles vel Mucius igne?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:272)
multifidas dispergit opes artemque secutus, qua iussere manus, mobile torquet iter et iunctos rapido pontes subtermeat aestu adflatasque vago temperat igne tholos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus28)
torrentes inmane fremant lassisque minentur pontibus et volvant spumoso vertice silvas:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:125)
vel solus quid fortis agat, te ponte soluto oppositus Cocles, Muci te flamma docebit;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:249)
At ferus inventor scelerum traiecerat altum non uno mucrone latus, duplexque tepebat ensis, et ultrices in se converterat iras tandem iusta manus.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:36)
haud secus hiberno tumidus cum vertice torrens saxa rotat volvitque nemus pontesque revellit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:136)
calcabitur asper Phasis equo pontemque pati cogetur Araxes, tuque simul gravibus ferri religata catenis expellere die debellatasque draconum tonsa comas imo barathri claudere recessu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:197)
medius sed clauserat hostis inter me socerumque viam pontemque tenebat, Addua quo scissas spumosior incitat undas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:197)

SEARCH

MENU NAVIGATION