라틴어 문장 검색

"An quod aetatem portat bellule, puer tibi semper videtur?"
(아풀레이우스, 변신, 5권256)
"Sed cum primum litus Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset, nocte promota tabernulam quandam litori navique proximam, quam vitatis maris fluctibus incubabant, invadimus et diripimus omnia, nec tamen periculo levi temptati discessimus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:16)
indumentum, quod porto, varium,
(ARCHIPOETA, I150)
Quod cum intentus utrisque auribus audisset et intima mente sollicite perscrutaretur, subito ostendens libellum, quem in sinum suum sedulo portabat, in quo diurnus cursus et psalmi quidam atque orationes quaedam, quas ille in iuventute sua legerat, scripti habebantur, imperavit, quod illud testimonium in eodem libello literis mandarem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:2)
Quod ut inpensissime facias, obsecro per humanitatem illius, qui praeceptum dedit, ut invicem onera nostra portemus.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:2)
Vos autem, fratres, exhortamur in domino, ut propositum vestrum custodiatis et usque in finem perseveretis ac, si qua opera vestra mater ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:1)
Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 5:3)
Quanto ergo aequius te tolerare oportet pro utilitate ipsius matris ecclesiae eius fratris absentiam cum quo non tam diu cibum dominicum ruminas, quam diu ego cum dulcissimo concive meo Severo, qui mecum tamen nunc vix et interdum per exiguas chartulas loquitur et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas quam portantes aliquid nostrorum in Christi suavitate pratorum!
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:6)
Et vos oves Christi estis, characterem dominicum portatis in sacramento quod accepistis, sed errastis et peristis.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:8)
Ad quem etiam ipsas quas ego iam legeram, litteras tuas ipse portavit.
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:4)
Non enim deerit quod in vobis invicem sufferatis, nisi cum vos ita portaverit dominus absorpta morte in victoriam, ut sit deus omnia in omnibus.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 1:10)
Quae autem conturbant vos, si adhuc conturbant, nisi correxerint, portabunt iudicium, quaecumque illae fuerint.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 3:11)
Tum magister ἀρχιτεκτόνων comperto quamobrem malum desideraret, non, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti facilioremque portatu existimabat, minorem misit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 13:1)
Is de proximo rure Abdera in oppidum, cuius popularis fuit, caudices ligni plurimos funiculo brevi circumdatos portabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, III 4:1)
Itaque notatum est a viris perspicacioribus (qui priora gesta eius ad posteriora trahebant) eum, etiam tempore regni fratris sui Edwardi Quarti, in hoc calide et secreto incubuisse, ut fratris regimini invidiam et odium conflaret, cum expectaret et quasi divinaret regem propter luxum et intemperantiam diu non victurum, sed filios suos tenera adhuc aetate relicturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION