라틴어 문장 검색

Hae naves Euro, qui multos dies continenter flabat, portum capere prohibebantur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:5)
Ac tametsi amplius CX navibus longis in portu navalibusque amiserant, non tamen reparandae classis cogitationem deposuerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:3)
Postremo non longam navigationem parabant, sed praesentis temporis necessitati serviebant et in ipso portu confligendum videbant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:7)
ad has minores apertasque compluris adiecerunt et in portu periclitati remigio quid quaeque earum efficere posset idoneos milites imposuerunt seque ad confligendum omnibus rebus paraverunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:9)
His pulsis custodia portus relicta navis ad litora et vicum applicarunt seque ex navibus ad tuenda aedificia eiecerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:8)
Caesar praeda militibus concessa aedificia diripi iussit castellumque ad pontem, qui propior erat Pharo, communivit atque ibi praesidium posuit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:1)
Pugnabatur a nobis ex ponte, ex mole;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:9)
ab illis ex area, quae erat adversus pontem, et ex navibus contra molem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:10)
Caesar quoad potuit cohortando suos ad pontem ac munitiones continere, eodem in periculo versatus est;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:1)
Nam cum ipse paucas in portu navis longas haberet, litteras in Achaiam ad Q.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:3)
parati deinceps Octaviani ex portu procedebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:6)
Eo cum venisset, cohortes V praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminis interrumpebant, qui erat ab oppido milia passuum circiter III.
(카이사르, 내란기, 1권 16:3)
Ibi cum antecursoribus Caesaris proelio commisso celeriter Domitiani a ponte repulsi se in oppidum receperunt.
(카이사르, 내란기, 1권 16:4)
neque certum inveniri poterat, obtinendine Brundisii causa ibi remansisset, quo facilius omne Hadriaticum mare ex ultimis Italiae partibus regionibusque Graeciae in potestate haberet atque ex utraque parte bellum administrare posset, an inopia navium ibi restitisset, veritusque ne ille Italiam dimittendam non existimaret, exitus administrationesque Brundisini portus impedire instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 25:4)
Qua fauces erant angustissimae portus, moles atque aggerem ab utraque parte litoris iaciebat, quod his locis erat vadosum mare.
(카이사르, 내란기, 1권 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION