-
Unde pecuniam [0427C] non modicam, ostra diversi generis, et omnia necessaria ad remunerandum quemque potentem in vehiculis mulorum et equorum direxit, victus innumerabiles pariter attribuit, vendendi et emendi undique suo in regno largissima facultas concessa est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:2)
-
Obtinuit enim hanc civitatem quidam Welfo, ortus de regno Burgundiae, miles egregius, qui, ejectis et attritis Turcis, urbem possederat, aurum et argentum, pallia pretiosa, cibaria, oves, boves, vinum, oleum, frumentum et hordeum, et omnia necessaria illic reperientes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:4)
-
- Occiso duce, Baldewinus subrogatus venalem arcem Samusart emere primo contempsit, postmodo consilio suorum rebus pretiosissimis comparavit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 47:2)
-
Antistes vero egregius, auditis verbis Walteri et Boemundi, admonet socios metu et anxietate aliquantulum haesitantes, ne dubitarent mori pro ejus amore, cujus vestigia cum signo sanctae crucis sunt secuti, et cujus gratia patriam, cognationem et omnia reliquerunt, certi quia cum Domino Deo Zebaoth, quem hodie hic mori contigerit, coelos possidebit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:1)
-
Tandem reperto consilio, Boemundum, principem Siciliae, et Everhardum de Poisat, Reymundum comitem de Provincia, Wernerum de Greis ad portum maris, qui dicitur Simeonis eremitae, propter emendos cibos cum plurimis peditibus dirigunt, et ut vocarent socios ad opem construendi praesidii, qui in ipso littore maris propter naves quae escas adducebant morabantur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:3)
-
Sicque deinceps vendentes et ementes a portu absterruerunt, ne ultra a Christianis aliqua escarum sustentatio illic reperiri posset.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:8)
-
- Quomodo civitatem Ramam invenerunt et possederunt, ac episcopum in ea constituerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 83:2)
-
moenia etiam possidentes ex Dei providentia et voluntate, hunc urbis rectorem ac populi praeceptorem gloriosissime praefecerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:10)
-
ubi illis ab omnibus praedictis civilatibus, Ptolemaide, Tyro, Sidone, Triple, Baurim et reliquis civitatibus, licentia concessa est vendendi et emendi vitae necessaria.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:3)
-
Omnem vero rem aperuit ei de obitu fratris sui Godefridi clarissimi principis, et qualiter a praepotentibus Jerusalem sit invitatus ad possidendum regnum, et quomodo illuc postmodum iturus sit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:3)
-
Interea modico intervallo legatio ab Antiochia Tankrado directa est ab optimatibus Boemundi, quatenus ad eos descendens, loco Boemundi quia haeres ejus esset, regnum Antiochiae possideret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:1)
-
Non aliqua dehinc mora, rex Jerusalem patriarcham de perfidia, qua egerat cum Tankrado adversus eum, ne dignus haeres Godefrido succederet, sed Boemundus externi sanguinis regnum possideret, coram omni Ecclesia interpellavit, eo quod de hoc scelere multum a suis optimatibus criminaretur, objiciens ei, jam ipsam fraudem esse detectam in litteris, per Morellum, qui secretarius ipsius erat, [0594C] Boemundo transmissis, sed in via ablatis.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 93:1)
-
- Ubi Constantinopolitanus imperator eosdem Longobardos vendere et emere per castella Bulgarorum permittit, et eis rapinam interdixit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 3:2)
-
Hac igitur conditione contulit eis emendi et vendendi licentiam in ejusdem regni Bulgarorum castellis, [0606C] pane, vino, carne et omni pinguedine opulentissimis, castello videlicet Panidos, Rossa, Rosto, Dedamis, et castello nomine de Natura, et Sasalabriis, Adrianopoli et Phinepopoli, ut per haec hospitati, pacifice bonis terrae sustentarent vitam affluenter.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 4:3)
-
- Imperator a Longobardis injuriatus, vendere eos et emere inibi prohibet:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 7:2)