라틴어 문장 검색

ne hoc quidem cernere eum, fore ut memoriae ac posteritati mandetur eiusdem collegii alterum ex duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse rei publicae, alterum alienas et mandatas exercuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 48:1)
Maxime autem id animadvertere possumus ab antiquis statuariis et pictoribus, quod ex his, qui dignitatis notas et commendationis gratiam habuerunt, aeterna memoria ad posteritatem sunt permanentes, uti Myron, Polycletus, Phidias, Lysippus ceterique, qui nobilitatem ex arte sunt consecuti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말6)
Namque si non ita fecissent, non potuissemus scire, quae res in Troia fuissent gestae, nec quid Thales, Democritus, Anaxagoras, Xenophanes reliquique physici sensissent de rerum natura, quasque Socrates, Platon, Aristoteles, Zenon, Epicurus aliique philosophi hominibus agendae vitae terminationes finissent, seu Croesus, Alexander, Darius ceterique reges quas res aut quibus rationibus gessissent, fuissent notae, nisi maiores praeceptorum comparationibus omnium memoriae ad posteritatem commentariis extulissent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말3)
itaque neque cum maxime sunt florentes neque posteritati hi, quemadmodum sapientium cogitata hominum vitae, prodesse possunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말48)
Adeo ut posteritati maxime studeant qui posteritate carent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:8)
Sic tandem animadvertit terrena superbia nihil in ipsis terris esse potentius humilitate divina, ut etiam saluberrima humilitas humana contra insidiantem sibi superbiam divinae imitationis patrocinio tueretur.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 6:3)
nemo umquam mihi, Scipio,persuadebit aut patrem tuum Paulum, aut duos avos Paulum et Africanum, aut Africani patrem aut patruum, aut multos praestantis viros, quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad ipsos pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:1)
Humilitatem vero contra superbiam semper opponas, ut contumeliam vitarepossis, bonaque humilitatis assequi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION