라틴어 문장 검색

Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et uinum austere et balneum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:2)
Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse quam cibus debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:3)
In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in uino cocta atque contrita, potest emplastrum uel Herae uel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex uino austero cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:2)
Tum ad idem cibi uinique genus ueniendum, sic ut potiones meracae sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 25:1)
Haec ex uino austero teruntur, deinde cum passi tribus heminis decocuntur, donec corpus unum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 45:9)
Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto uino per oricularium clysterem eluere, et tum infundere uinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 12:2)
Cibisque utendum ex inbecillissima et media materia, magisque adsumendae dilutae potiones;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:1)
potione, si febricitat puer, aquae;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 4:4)
quae per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto uino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:11)
isque homo continere se et abstinere a cibo debet, et potione aquae tantum a siti uindicari.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 3:2)
quae ex uino austero cocuntur, donec mellis crassitudinem habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 5:5)
quae primum ex uino austero conteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis et incocuntur, donec uisci crassitudinem habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 5:13)
Id ubi ortum est, quod ad quietem, cibos potionesque pertinet, eadem seruari debent, quae proxime scripta sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 21:2)
Si umidum, uino austero subluendum est inlinendumque faece uini conbusta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 27:4)
id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION