라틴어 문장 검색

Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 275:1)
non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur locum, ut iungantur, quo congruunt maxime, sicut structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit, cui applicari et quo possit insistere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 284:1)
nam ut initia clausulaeque plurimum momenti habent, quotiens incipit sensus aut desinit, sic mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 323:3)
eum vero nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 143:1)
nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 239:4)
Primo quia non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur, deinde quia illa, quae a sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus nec apertis pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei insistimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:6)
Et alias causas dixit - licet enim plura abdicato dicere propter quae non leget - sed nunc refero, cui rei quisque maxime institerit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 27:5)
nimium fraternis insistis uestigiis;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 1:5)
Omnibus autem insistebat Cesti uestigiis:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 12:17)
Non habet ira cui insistat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:3)
insistere iubebat eidem loco:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 8:6)
sublatis manibus, insistens summis digitis - sic enim solebat quo grandior fieret - exclamat:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 17:8)
interiore loco simulavit Mulciber auro exstantes late scopulos atque arte magistra ingenti cultu naturae inculta fefellit, huic operi insistens, quod necdum noverat illa quae post Lemniacis damnavit furta catenis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 9)
si turbo austrinus insorduit, immane turgescit, ita ut arborum comis quae margini insistunt superiectae asperginis fragor impluat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:6)
quem tamen tu pertinacius aut amabilius quam rectius venusque felicissimum appellas, propter hoc quippe, cur per amplissimos fascium titulos fuerit evectus usque ad imperium, sed sententiae tali numquam ego assentior, ut fortunatos putem qui rei publicae praecipitibus ac lubricis culminibus insistunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION