라틴어 문장 검색

Karolus autem qui cum sex annos in Francia, et postquam in Italia ingressus est 41 annos regnasset, defunctus est in pace senesque aetatis et plenus dierum, qui per eum nomen Francorum longe lateque percrebuit, sicut est nunc usque ad hodiernum diem.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 79)
Coeperunt autem idem praefati Saxones cum nimia intentione adversus eandem certare basilicam, quemadmodum eam per quodlibet ingenium igni cremare potuissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:6)
Et celebravit praefatus gloriosus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Carisiacum, similiter et pascha.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 57:1)
Et inde revertente praefato rege, invenit aliam partem de suo exercitu super fluvium Wisora continentes ripam, quam iussi fuerant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 60:1)
Tunc domnus Carolus rex Italiam ingressus est partibus Foroiulensium pergens.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 63:2)
quod et domnus praefatus rex non rennuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:4)
Sed non diu praefatus dux Tassilo promissiones, quas fecerat, conservavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:7)
Haec omnia peracta reversus est praefatus domnus rex in Francia.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 83:4)
et inde reversus praefatus magnus rex in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:11)
Tunc deinde domnus Carolus rex iter peragens Renum transiit ad Lippiaham et ingressus est Saxoniam circuiendo et vastando, usque quod pervenit ad Huculvi .
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 784 89:1)
Et Arighis dux Beneventanus misit Romaldum filium suum cum magnis muneribus, postolare de adventu iamdicti domni regis, ut in Benevento non introisset, et omnes voluntates praefati domni regis adimplere cupiebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:4)
Receptis obsidibus vel sacramenta tunc reversus est praefatus gloriosus rex in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:13)
Audiens vero, quod Saxones more solito promissionem suam, quam de habenda christianitate et fide regis tenenda fecerant, irritam fecissent, cum exercitu in Saxoniam ingressus est et usque ad fluvium Albim pervenit ad locum, qui dicitur Hliuni;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 795 114:3)
Rex collectis exercitibus suis Saxoniam ingressus est, filium suum Pippinum regem Italiae in Pannonias cum exercitu misso.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 118:1)
Wido comes, qui in marcam Brittaniae praesidebat, una cum sociis comitibus Brittaniam ingressus totamque perlustrans in deditionem accepit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 136:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION