라틴어 문장 검색

Hugonem Magnum, fratrem regis Franciae, praefecerunt primae aciei ductorem, et signiferum constituerunt equitum et peditum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:5)
Robertus, comes Flandriae, et Robertus, princeps Northmanorum, duabus praeficiuntur aciebus, et sic juncti hi duo propinqui in uno latere constituuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:6)
Tankradus, solus suam aciem ex equitibus et peditibus constituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:11)
Sed dux Godefridus gloriosus, illorum misertus, panem unum cum portione carnis vel piscis ex proprio sumptu Hartmano constituit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:10)
Deinde ex ostro purissimo et serico pretioso et reliquis ornamentis, quae in Antiochia sunt reperta, infulas, dalmaticas, cappas et omnem decorem ad usus ecclesiarum Dei vivi fieri constituerunt, quibus divina officia in templo B. Petri celebraturi sacerdotes et ministri ornarentur, vel [0513C] quando in processione Dominicarum dierum, aut in celebri festo, ad oratorium S. Mariae, matris Domini nostri Jesu Christi, in psalmis et hymnis migrarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 2:2)
His itaque divinis rebus praelatis et praeordinatis, Boemundum dominum et advocatum urbis constituerunt, eo quod multum in traditione urbis expendisset, plurimumque laboris pertulisset, ut custodias per turres et moenia adversus Turcorum insidias faceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 4:1)
Baldewinus in civitate Sororgiae Folkerum Carnutensem cum centum probis et bello assuetis militibus constituit, ut semper Amacha vexarent assultu, et Balae in ultionem captivorum suorum fratrum dignam vicem rependere conarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 44:2)
Unde hanc finxit occasionem, videlicet, quod Turci, quorum copia multa erat in Damasco, consilium iniissent cum Sarracenis, Arabibus, [0530A] cunctisque gentibus in proximo adversus se apud Archas bellum constituere, et jam universos in apparatu magno et copioso in terminos illius convenisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:9)
- Inito foedere, praeses civitatis Tripolis ductorem viae populo Dei concessit, cujus ductu loca difficillima pertransiit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 75:3)
Praeses autem civitatis Triple gloriosae atque divitiosae, intelligens legiones fidelium ante muros et portas civitatis multo intervallo consedisse, ad primos exercitus Godefridum ducem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:1)
Tandem inito consilio, praeses in magna amicitia processit ad tentoria ducis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:3)
sed a facie exercitus et praesidis Triple conductu nemo tunc transeuntibus resistebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:7)
His faucibus arctis et difficillimis superatis notitia ductoris et conviatoris sui Sarraceni, viam ad littora maris repetentes, ad civitatem Gybiloth, pro qua praeses urbis Tripolis intercesserat, pervenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:8)
- Quomodo civitatem Ramam invenerunt et possederunt, ac episcopum in ea constituerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 83:2)
Episcopum etiam illic quemdam Robertum constituerunt, Christianos incolas in ea relinquentes, qui terras colerent et justitias facerent, agrorum vinearumque fructus redderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION