라틴어 문장 검색

Cumque plurimis de ecclesia eiusdem reuerentissimi antistitis de carne subtractis, ueniret hora ipsius, ut transiret ex hoc mundo ad Dominum, contigit die quadam, ut in praefata mansione forte ipse cum uno tantum fratre, cui uocabulum erat Ouini, commoraretur, ceteris eius sociis pro causa oportuna ad ecclesiam reuersis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.15)
CUM autem et ipsa mater pia Deo deuotae congregationis Aedilburga esset rapienda de mundo, apparuit uisio miranda cuidam de sororibus, cui nomen erat Torctgyd, quae multis iam annis in eodem monasterio commorata, et ipsa semper in omni humilitate ac sinceritate Deo seruire satagebat, et adiutrix disciplinae regularis eidem matri existere, minores docendo uel castigando curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.2)
et cum menses aliquot ibi studiis occupatus felicibus exegisset, rediit ad Dalfinum in Galliam, et III annos apud eum commoratus, adtonsus est ab eo, et in tanto habitus amore, ut heredem sibi illum facere cogitasset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:4)
Pauper erit praesto semper, te pauper adibit Primus et in tenero fixus erit latere, Pauper in angusto fidus comes agmine turbae Subicietque manus efficietque viam, Pauper ad occultos furtim deducet amicos Vinclaque de niveo detrahet ipse pede.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 533)
forte ita evenit, ut Potitii ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 83:1)
seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuvenes ut foris bella gererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 437:2)
itaque deficiente oratione, quando quidem non tam facile loquor, inquit, Quirites, quam quod locutus sum praesto, crastino die adeste.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 624:1)
impigreque ad edictum dictatoris praesto fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 295:4)
in eo verti puellae salutem, si postero die vindex iniuriae ad tempus praesto esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 496:1)
praesto erit pontifex maximus qui comitia habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 592:2)
cum ad ea bella dilectum edixissent, favore plebis non iuniores modo sed emeritis etiam stipendiis pars magna voluntariorum ad nomina danda praesto fuere, eoque non copia modo sed genere etiam militum, veteranis admixtis, firmior exercitus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 638:3)
quibuscumque vires suppetebant ad arma ferenda praesto fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 235:2)
quam rem - praeter duos urbanos ut crearentur alii quaestores duo qui consulibus ad ministeria belli praesto essent - a consulibus relatam cum et patres summa ope adprobassent, tribuni plebi certamen intulerunt ut pars quaestorum - nam ad id tempus patricii creati erant - ex plebe fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 461:1)
quo dato primae silentio noctis ad portas Camillo praesto fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 481:3)
introductumque in senatum consulis verbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuventutemque Camertium Umbrorum in armis paratam imperio .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 513:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION