라틴어 문장 검색

Hoc denique comperto, quod tot millia jam juxta convenissent et armigeros militesque regis peremissent, rex ex consilio optimatum suorum, qui diutina obsidione vexati erant, et rebus et cibariis exhausti, tentoria sustulit, ac die Dominica, quae est ante Dominicam Palmarum, Ptolemaidem et caeteras civitates pertransiens, ipsa sancta et celebri die Palmarum per portam, quae respicit ad montem Olivarum, per quam et Dominus Jesus asello insidens intravit, ipse cum suis et una cum quibusdam magnificis legatis Graecorum, qui ad eum [0699D] supervenerant, dum adhuc in obsidione esset, intromissus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:5)
Vix vero partes Arabiae intraverat, et ecce Idumaei, quos moderni vocant Bidumos, viri mercatores cum immensis copiis diversarum mercium in mulis et camelis, inter manus regis et suorum adfuerunt, qui nullatenus effugere valentes, omnibus rebus divitiarum suarum tam in auro quam in argento, gemmis pretiosis, ostro diversi generis et operis, pariterque pigmentis exspoliati sunt, pluresque capti, Jerusalem abducti in custodiam mancipati sunt, praeda vero et spolia eorum inter milites divisa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 16:3)
Rex igitur intelligens Turcorum audaciam nimium aggravasse, longe lateque praedam contraxisse, ab assultu raro quievisse, vehementer indignatus convocat universos qui erant in circuitu Jerusalem et omnium civitatum quas possidebat, et ad septingentos congregans equites, peditum quatuor millia, peregrino exercitui jurat et contestatur non ultra Rotgerum et remotos conchristianos principes praestolari, nec longius pati Turcorum arrogantiam et calumnias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:1)
Immissi igitur clam oratorio Malducum intrantem et caeremoniis secure insistentem repentino impetn invaserunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:7)
Unde in primis videndum est quid sit amor, qualiter intret mentes hominum,et inde dicatur amicus, et quis sit verus amicus, et quomodo acquiraturamor et dilectio Dei, et quomodo retineatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 29:5)
Intrat vero mentes hominum amor Dei per aurec Dei inspiratione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 31:1)
Namsicut beata Dei genitrix virgo semper Maria angelo annunciante per auresconcepit filium Dei Dominum nostrum Ihesum Christum, ita amor Dei et illiusdilectio intrat per aures corda et mentes hominum Dei inspiratione, cumde Deo nobis aliquid annunciatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 31:2)
Et in malivolam animam non intrat sapientia, quare dixitquidam philosophus:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 29:9)
Et eciam Ovidius dixit, Intrat amor mentes usu, dediscitur usu.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:8)
Unde Dominus in evangelio dixit, Non quod intrat per os, coinquinat hominem, sed prave cogitationesa corde descendunt:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 14:9)
Tres vero sui vicini et hostes antiqui hoc videntes, appositis scalis acper fenestras domus intrantes, uxorem Melibei, Prudentiam nomine, verberaveruntfortiter et, filiæ ejus plagis quinque appositis, videlicet in oculis, auribus, ore et naso ac manibus, illamque semivivam relinquentes, abierunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 4:2)
Causa autem formalis fuit forma illius maleficii, quia cum hac forma fecerunt, id est, ascendendo per scalas et intrando per fenestras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:6)
Quos hostes permisisti per fenestras tui corporis intrare, videlicet peros et nares et oculos et aures.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 222:5)
Qui tres hostes, per dictas fenestras intrando, te animamque tuam quinque plagis affecerunt, videlicet illis quinque, quægignuntur et oriuntur ex quinque sensibus, videlicet ex visu, auditu, gustu, odoratu et tactu.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 222:6)
Prudentes vero ornaverunt lampades suas oleo et intraverunt cumsponso ad nuptias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION