라틴어 문장 검색

quam quo magis confirmaret, amissa Iunia ex partu Enniam Naeuiam, Macronis uxorem, qui tum praetorianis cohortibus praeerat, sollicitauit ad stuprum, pollicitus et matrimonium suum, si potitus imperio fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 2:1)
Ostiensibus, quia sibi subeunti Tiberim scaphas obuiam non miserint, grauiter correptis eaque cum inuidia, ut in ordinem se coactum conscriberet, repente tantum non satis facientis modo ueniam dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 1:2)
non multoque post testamentum etiam conscripsit ac signis omnium magistratuum obsignauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 1:1)
quotiens autem ad consultandum secederet, neque in commune quicquam neque propalam deliberabat, sed et conscriptas ab uno quoque sententias tacitus ac secreto legens, quod ipsi libuisset perinde atque pluribus idem uideretur pronuntiabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 1:3)
parabat et ad Caspias portas expeditionem conscripta ex Italicis senum pedum tironibus noua legione, quam Magni Alexandri phalanga appellabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 2:2)
exim prouinciae Aquitaniae anno fere praefuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 1:2)
dein iustitio indicto, e plebe quidem prouinciae legiones et auxilia conscripsit super exercitum ueterem legionis unius duarumque alarum et cohortium trium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 2:1)
receptaque ad se prope omnium officiorum cura, cum patris nomine et epistulas ipse dictaret et edicta conscriberet orationesque in senatu recitaret etiam quaestoris uice, praefecturam quoque praetori suscepit numquam ad id tempus nisi ab eq.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 1:3)
Igitur Arsames, qui Ciliciae praeerat, reputans, quid initio belli Memno suasisset, quondam salubre consilium sero exequi statuit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 4:1)
Ergo frater eius Oxathres, cum Alexandrum instare ei cerneret, equites, quibus praeerat, ante ipsum currum regis obiecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 10:1)
Antigonus, praetor Alexandri, Lydiae praeerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 37:1)
Praeerat urbi Betis eximiae in regem suum fidei modicoque praesidio muros ingentis operis tuebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 9:2)
Conplexus, quidquid soli est inter paludem ac mare, octoginta stadiorum muris ambitum destinat et, qui exaedificandae urbi praeessent, relictis Memphin petit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 3:2)
Illi partibus copiarum, summae Orsines praeerat,a septem Persis oriundus, ad Cyrum quoque, nobilissimum regem, originem sui referens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 9:1)
"vos ite ad copias, quibus quisque praeest, ego iam adero et, quid fieri velim, exponam."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 27:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION