라틴어 문장 검색

Qua re, Caesar, ego quoque hoc a te peto, ut, si tibi videtur, disputes de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne qua forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu atque in tam accurato sermone praeterita esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 233:1)
Statuit autem aut de praeteritis, ut iudex, aut de futuris, ut senator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 3:4)
Est enim narratio praeteritarum rerum aut praesentium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 3:5)
in temporibus autem praesentia praeterita futura cernuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 1:1)
Reliquum autem genus causarum aut in provisione posteri temporis aut in praeteriti disceptatione versatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 2:7)
quo breviter modiceque laudato aut, si erit infame, praetermisso, si humile, vel praeterito vel ad augendam eius quem laudes gloriam tacto, deinceps, si res patietur, de fortunis erit facultatibusque dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 1:2)
P. Consequentia quaedam signa praeteriti et quasi impressa facti vestigia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 33장 1:2)
Defensori aut praeteritis aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum ipsarum eventus erunt casusque narrandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 3:4)
Neque enim ad mare admovit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum, ut in agrum Rutulorum Aboriginumque procederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse conderet, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac vidit, non esse oportunissimos situs maritimos urbibus eis, quae ad spem diuturnitatis conderentur atque imperii, primum quod essent urbes maritimae non solum multis periculis oppositae, sed etiam caecis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 8:3)
Sic ille cum undequadraginta annos summa in pace concordiaque regnavisset (sequamur enim potissimum Polybium nostrum, quo nemo fuit in exquirendis temporibus diligentior), excessit e vita duabus praeclarissimis ad diuturnitatem rei publicae rebus confirmatis, religione atque clementia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 42:5)
Iis enim regiis quadraginta annis et ducentis paulo cum interregnis fere amplius praeteritis expulsoque Tarquinio tantum odium populum Romanum regalis nominis tenuit, quantum tenuerat post obitum vel potius excessum Romuli desiderium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 82:2)
A simili etiam mente vocis, qui videbantur infiniti, soni paucis notis inventis sunt omnes signati et expressi, quibus et conloquia cum absentibus et indicia voluntatum et monumenta rerum praeteritarum tenerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 2:2)
500M Atque ipsa mens ea, quae futura videt, praeterita meminit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 2:2)
praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:13)
ita sensim sine sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION