라틴어 문장 검색

Quae sententia non praevaluit modo, sed omnino post tantas dissensiones fuit sola frequens, adnotatumque experimentis, quod favor et misericordia acres et vehementes primos impetus habent, paulatim consilio et ratione quasi restincta considunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 6:1)
Ita saepius digni quam gratiosi praevalebant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 6:3)
Praevaluit sententia Caepionis, quin immo consurgenti ei ad censendum acclamatum est, quod solet residentibus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 18:1)
Tales ubique sermones, qui tamen alterutram in partem ex eventu praevalebunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 7:1)
Metus praevalebat;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 19:2)
At enim futurum est ut si dividantur sententiae interficientis et relegantis, praevaleat illa quae absolvit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 21:1)
Qui ultimum supplicium sumendum esse censebat, nescio an iure, certe aequitate postulationis meae victus, omissa sententia sua accessit releganti, veritus scilicet ne, si dividerentur sententiae, quod alioqui fore videbatur, ea quae absolvendos esse censebat numero praevaleret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 24:6)
non vultus texisse suos, non denique possunt partibus obscenis opposuisse manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 78:5)
perstat enim fortuna tenax, votisque malignum opponit nostris insidiosa pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 65)
Vestae simulacra feruntur virgineas oculis opposuisse manus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권28)
Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca hanc frondem cunis opposuisse ferunt, restat, ut inveniam, quare toga libera detur Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권502)
sive quod Electra Troiae spectare ruinas non tulit, ante oculos opposuitque manum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권116)
dicitur hoc oculis opposuisse manum, et vox audita est
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권400)
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 21:1)
reieci viridem de corpore vestem bracchiaque opposui tenuique a pectore varas in statione manus et pugnae membra paravi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION