라틴어 문장 검색

quorum morte exterriti qui aderant, simul ignara et alieni metus socia imperitorum turba in verba Vitellii iuravere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장5)
quidquid provinciarum adluitur mari Asia atque Achaia tenus, quantumque introrsus in Pontum et Armenios patescit, iuravere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장5)
Priscus eligi nominatim a magistratibus iuratis, Marcellus urnam postulabat, quae consulis designati sententia fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장9)
illuc commeantium centurionum militumque emebantur animi, ut (flagitium incognitum) Romanus exercitus in externa verba iurarent pignusque tanti sceleris nece aut vinculis legatorum daretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장13)
iuravere qui aderant pro imperio Galliarum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장7)
neque ante preces admissae quam in verba Galliarum iurarent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장4)
mulieres nihilo setius Callicratem in aedem Proserpinae deducunt ac iurare cogunt, nihil ab illo periculi fore Dioni.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 5:1)
iuravit autem uterque se sine dolo indutias conservaturum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:1)
simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:3)
sed et in ulciscendo natura lenissimus piratas, a quibus captus est, cum in dicionem redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iurauerat, iugulari prius iussit, deinde suffigi;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 74장 1:1)
nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit tantumque afuit a cupiditate quoquo modo imperium uel bellicam gloriam augendi, ut quorundam barbarorum principes in aede Martis Vltoris iurare coegerit mansuros se in fide ac pace quam peterent, a quibusdam uero nouum genus obsidum, feminas, exigere temptauerit, quod neglegere marum pignera sentiebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 2:1)
nec defuit uir praetorius, qui se effigiem cremati euntem in caelum uidisse iuraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 4:1)
sed uitiis Tiberi[i] uirtutibusque perpensis potiores duxisse uirtutes, praesertim cum et rei p. causa adoptare se eum pro contione iurauerit et epistulis aliquot ut peritissimum rei militaris utque unicum p. R. praesidium prosequatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 3:2)
intercessit et quo minus in acta sua iuraretur, et ne mensis September Tiberius, October Liuius uocarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 2:1)
eq(uiti) R(omano) iuris iurandi gratiam fecit, uxorem in stupro generi compertam dimitteret, quam se numquam repudiaturum ante iurauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION